- BOETIUS
- BOETIUSquem alii Boethium potius vocandum contendunt, Zenone Imperatore regnante, ob affectatae libertatis suspicionem, a Theodorico Rege exiliô damnatus, deinde custodiae traditus, plurima conscripsit. Tandem simul cum Symmacho Senatore, socero suo, allisque praestantibus viris interfectus est. Eusebius, A. C. 524. Vir fuit Latine et Graece doctissimus, in omni disciplinarum genere excellens, quoque Roma a Varronis temporibus non habuerit undecumque doctiorem. Qui ut Theodoric. apud Cassiodor. Pythagoram Musicum, Ptolemaeum Astronomum, Nicomachum Arithmeticum, Euclidem Geometram, Platonem Theologum, Aristotelem Philosophum, Archimedem Mathematicum, Latine loquentes Latio stitit, et Athenarum exuviis patriam opulentam reddidit. Quantum idem carmine valuerit, ostendunt libris t. de Consolatione Philosophiae, quos exul Ticini scripsit. Omnino nihil in poesi venustius habuit, vel illud aevum, veletiam quod proxime antecessit. Uxorem habuit, cui nomen Helpis, quae et ipsa literis, ac inprimis poesi excelluisse dicitur. Vir fuit Consularis, et filios dous Patricium, et Hypatium Consules vidit. Vossius. Serius (inquit Vallinus) nomen istud apud romanos notum, atque, nisi me coniectura fallit, ex Oriente Latiô donatum est. Postquam enim apud Byzantium imperii sedem constituêre Impratores. Graecae familiae miscuêre se Romanis; unde prout quaeque illustres famâ viros tulit, ita nepotibus aut in eam ascitis nomen dedit. Porro cum Boetishaec enim fuit veterum olim lapidum, vetustiorumque dehinc omnium codicum scriptura) seu Boethti plures fuerint; ut aliorum, qui pene omnes Graeci fuerunt, memoriam omittamus, nostros tantum; i. e. Romanos, hôc veluti stemmate recensebimus, ut referatur fuisse I. BOETIUS V. C. sub Valentiniano Praefectus Praetorio, in eiusdem palatio, una cum Aetio amico, A. C. 454. Trucidatus, ut meminêre Victor Tuneti, Marcellinus Comes, et Cassiodorus in Chronicis. Paulus Diaconus l. 15. qui senatorem nobilissimus vocat. II. ANICIUS MANLIUS FLAVIUS BOETIUS, nostri pater A. C. 487. Consul, cuius Synodus Romae eôdem annô coacta mentionem facit; eumque Onuphrius Panvinius in Factis nostri patrem fuisse existimat, licet illi non Flavii, sed et Severini nomen adscribat. Nos quoque in hoc inclinamus, quod nimirum ab Ennodio Ep. 1. l. 8. Boetio nostro fuisse dicatur vena purpurarum, quia nempe pater, ut et multi alii maiores, Consul fuerat. III. ANICIUS MANLIUS TORQUATUS SEVERINUS BOETIUS, Patricius primum, deinde Consul, A. C. 510, postremo Magister Officiorum, summus utriusque Philosophiae, ac Theologiae, Mathematicarumque disciplinarum antistes, quem plurimis elogiis, iisque clarissimis, idem ipse Rex theodoricus ornavit, qui occidit, cuius mortem miraculis illustrem is ipse, qui imperavit, flevit, ut Cassiondorus l. 1. Var. et Procopius l. 1. Hist. Gothicae, auctores certissimi testantur; quam celebrat Ennodius propinquus multis epistolis. Huius filius fuit IV: ANICIUS MANLIUS SEVERINUS BOETIUS, qui puer cum Symmacho fratre, item puero natu maiore Consul fuit ordinarius, A. C. 522. quem ingeniô excelluisse testatum, l. 2. Consol. modestissimus pater reliquit. Vide etiam Isidor. l. 3. orig. c. 2. Anastas. in Iohanne 1. Adon. Onuphr. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.